Quod si omnis turba per ignorantiam fecerit, quod contra mandatum Domini est, offerebant seniores populi ad ostium tabernaculi per manuum impositionem vitulum: et fiebat de hoc vitulo, sicut et de priori pro peccato sacerdotis. Et orante pro eis sacerdote, propitius erat eis Dominus. In duobus tantum hic innuitur differentia inter peccatum sacerdotis et populi, quia scilicet sacerdos non dicitur peccare per ignorantiam, non enim licet ei ignorare mandata Domini. Iterum quia non legitur quis orare pro sacerdote, quia si percussus fuerit incantator a serpente, quis medebitur ei?Ecce patet differentia inter holocausta haec, et praedicta, quia ex his nihil erat sacerdotum, totum Domino cremabatur, neque membra istorum cum capite, pedibus et in testinis lotis ponebantur super altare. Generalis enim erat regula, quia de cujus sanguine inferebatur in sanctuarium, nil ex eo licebat remanere, nec aliquid ex eo super altare adolebatur, nisi adeps cum renibus et renunculis. In modo etiam offerendi, et numero sacerdotum offerentium, erat differentia. De carnibus enim holocausti salutaris fiebant novem partes, quas super altare ponebant novem sacerdotes, quisque suam, unus vero quatuor simul offerebant, scilicet caput, et pedes, et jecur, et intestina lota aqua, duo vero sanguinem offerebant, ut omnes simul essent duodecim.